HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXIX: De descensu Isaac in Geraris

#Genes. XVI.

Orta autem fame, dum vellet ire Isaac in Aegyptum, ex praecepto Dei remansit in Geraris, et ob amicitiam Abrahae receptus est ab Abimelech, et ad exemplum patris dixit de uxore sua, et soror mea est. Forte post plurimos dies, vidit Abimelech per fenestram, Isaac jocantem cum uxore sua, et accersito ait: Quare imposuisti nobis?Et est hoc imponere verbum absolutum, id est imposturam, id est dolum facere, et est sensus: Quare nos decepisti? Cur mentitus es sororem tuam esse? Potuisti super nos inducere grande malum, si quis cognovisset uxorem tuam, liberam a viro reputans. Et ait ad populum suum: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte moriatur. Seminavit Isaac in terra illa, et invenit centuplum aestimatum, id est aestimavit, secundum quod recordabatur de jacto olim semine centuplum recepisse. Nec de una specie hoc esse potuit, sed forte in omni genere opum est centuplicatus. Unde alia translatio habet, Invenit in illo anno centuplum. Ob hoc invidentes ei Palaestini, puteos, quos foderat pater ejus, obstruxerunt, replentes humo, Abimelech etiam timens eum dixit ei: Recede a nobis; quia potentior nostri factus es. Et recedens Isaac venit in agrum, qui dicitur Phata, id est convallis, et habitavit juxta alveum per quem torrens quandoque influebat, et eruderavit ibi puteos, quos olim ibidem foderat pater ejus, sed eo mortuo obstruxerunt eos Philisthaei. Et cum invenisset aquam vivam, jurgati sunt pastores Gerarae adversus eum dicentes: Nostra est aqua. Et ob hoc vocavit puteum Eschom, id est calumniam, vel jurgium. Et recedens inde fodit alium puteum, et pro illo quoque jurgati sunt. Et ob hoc vocavit eum Satanam, id est contrarium, vel inimicitias. Utriusque putei, ut dicit Josephus, opus imperfectum relinquens, nolens contendere cum indigenis, exspectans et exoptans bonae voluntatis eorum rationem et licentiam. Profectusque inde fodit puteum tertium, pro quo non contenderunt. Ob hoc vocavit eum Robooth, id est latitudinem, quia dilatatus creverat super terram, et ex illo loco ascendit in Bersabee. Et apparuit ei Dominus in ipsa nocte, promittens ei quae promiserat patri ejus. Et aedificavit altare, et invocavit ibi nomen Domini, et praecepit servis ut ibi foderent puteum. Verosimile est quod eruderaverunt puteum Abrahae. Eo tempore venit ad eum Abimelech, et Phicol dux militiae, et jurantes inter se foedus firmaverunt. Eodem die redierunt ad Isaac pueri, nuntiantes de puteo, quem foderant, quod invenissent aquam, et appellavit eum Bersabee, id est puteum satietatis, vel abundantiae. Et impositum est hoc nomen urbi, usque in hodiernum diem. Et nota quod in modico vocis stridulo, et in scriptura, differt hoc nomen a nomine, quod Abraham ei olim imposuerat. Sabee enim per sin Hebraeum scriptum, septimum, vel juramentum sonat, et asperius stridet, scriptum vero per sigma Graecum, satietatem significat, et mollius sonat.